monumenta.ch > Gregorius Magnus > bsbClm6329.179 > 172 > sectio 8 > csg51.40 > sectio 1 > uwbM.p.th.f.68.288 > sectio 4 > bnf9389.132 > bsbClm6329.165 > sectio 5 > bnfGrec107.999 > sectio 26 > uwbM.p.th.q.1a.231 > csg48.50 > bnfGrec107.999 > sectio 3 > csg48.301 > sectio 30 > bnfGrec107.999 > bsbClm6224.82 > csg75.696 > bnf10439.59 v > uwbM.p.th.q.1a.174 > bsbClm6329.168 > csg48.297 > sectio 36 > ad Hebraeos,1787 > sectio 65 > sectio 9 > csg42.21 > sectio 16 > sectio 37 > csg48.67 > 11 > csg75.840 > sectio 20 > 5 > sectio 2 > sectio 17

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 17
quid de me iudicaturus es, si fecero? puto, difficulter postea in me parricidium credes. etiamsi debuit parere patri, an ignoscendum sit illi, si non potuit. fatebor, inquit, quod fortasse offensurum est aures (vestras) [fratrem offensurum est]: patri parere volui; fratrem occidere non potui. obortae sunt subito tenebrae, deriguit animus, sublapsum est intercepto spiritu corpus. non possum fratrem occidere; pone hoc loco piratam: non poterit. quidam occidere hominem tantum non possunt; quorundam adversus hostes deficit manus. fratris quoque beneficium non est tam magnum, pater, quam putas: non ille te noluit occidere, sed (non) potuit. novissimas illas partes fecit: quamvis non occiderit, si tamen puniit damnatum, an abdicari non debeat. dicit enim pater: si non poteras, negasses et misisses ad me non posse te.